- RITUALES Libri
- RITUALES LibriHetruscorum olim celebres teste Festô, in quibus scriptum erat, quô ritu urbes condantur, arae aedesque sacrentur; Curiae, Tribus et Centuriae distribuantur, Cicer. de Div. l. 1. Nempe rittbus maxima parte Gentilium Sacra constabant, cacozeliâ Israelitarum, quibus Lex Ceremonialis divinitus inculcata est eô sine, quem diximus supra. Vide Ephes. c. 2. v. 15. ubi haec lex dicitur νόμος εντολῶν εν δόγμαςι, lex mandatorum in ritibus posita. At Christiana Religio initiô solâ simplicitate veneranda ac potens erat, ut quae Deum in spiritu et veritate colit. Ioh. c. 4. v. 24. quaeque gestus ac ritus significativos paucissimos habet, eosque minime affectatos et maxime naturales, sine quibus vix pia potest esse in homine cogitatio; vel qui ab ipsa cogitatione pia procedunt, eamque fovent et excitant: quales in precibus praecipue videre est. Ac praeter Sacramenta, quae simpliciter peragebantur, Sermones ad populum linguâ vulgari instituebantur, ac Precibus denique, Benedictionibus et Hymnis absolvebantur, Matth. c. 26. v. 26. 27. 30. c. 28. v. 19. apud eundem, c. 13. v. 34. 35. Luc. c. 24. v. 30. Ioh. c. 14. et 15. et 16. et 17. Nec alterius cultus in Historia Euangelica mentio. Iidem Apostolicae Ecclesiae ritus erant, uti ex Actis illorum et Epistolis liquet: sine ulla superstitione locorum temporumque Act. c. 13. v. 46. 1. Tim. c. 2. v. 8. Coloss. c. 2. v. 16. 17. etc. Cum vero ad Ecclesiam aggregarentur dive sa hominum genera, Iudaei, Gentiles; illi veterem ac investem illum colendi Dei modum dedignari, patriisque ceremoniis divinum cultum instruere, ac Sacris maiestatem quandam circumdare, non malô ut videtur, consiliô coepêre: Episcopis praecipue Romanis auctoribus. Ulterius dein itum et liberi primum cultus in legem versi tantumque ceremoniarum choragium superadditum, contra doctrinam Apostoli Coloss. c. 2. v. 21. ut spiritualis ille ac simplex Foederis Novi cultus in γυμναςίαν σωματικὴν exierit, et inter istam elementorum, rituum ceremoniarumque molem nudus et egenus Christus tantum non omni suâ vi spoliatus sit. Fr. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. II. l. 7. c. 17. Vide quoque supra ubi de Ceremoniis. Ut de voce Δόγμα aliquid addam. Praeter significatum, de quo diximus, placitum notat in Scriptura, ex auctoritate Verbi Dei in legitima Synodo decretum et statutum, vide Act. c. 16. v. 4. Apud Graecos Patres. nonnumquam doctrinam designat; inprimis autem eam Doctrinae Christianae partem, quae Ritus complectitur. Sic Basilius M. de Spiritus S. c. 27. Doctrinae Christianae duas partes faciens, Κηρύγματα et Δόγματα, illô nomine indigitare voluit capita Religionis Christianae catholica et perpetua; istô ritus et ceremonias, quae, quod ratio ipsorum non omnibus constat, aliis τὰ Ἀπόῤῥητα sunt appellata, item τὰ Μυςτικὰ et quia non in Scriptura reperiuntur, τὰ Α῎γραφα τῶ ἐθῶν, Ibid. Vide quoque Eulogium Archiep. Alexandr. Biblioth. Photii, c. 230. p. 833. uti de Ritualibus Libris Ecclesiae Latinae Lindanum Episcop. de optimo gen. interpr. Scripturas, l. 3. c. 3. Pererium, Praef. l. 16. Comment. in Danielem, Petrum Cluniac. Aliacensem Cardin. Comitem Mirandul. Claudium Espensaeum Doct. Sorbon. in ad Ephes. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.